monumenta.ch > Plinius > sectio 114

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 16, 114
{L} in Ceo insula caprifici triferae sunt; primo fetu sequens evocatur, sequenti tertius. hoc fici caprificantur. et caprifici autem ab adversis foliis nascuntur. biferae et in malis ac piris quaedam, sicut et praecoces. malus silvestris bifera. sequens eius fructus post arcturum, in apricis maxime.